monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.36 > uwbM.p.th.f.69.122 > bnf10439.216 v > 25 > bsbClm6436.46 > bnfGrec107.999 > sectio > csg251.155 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.2.225 > sectio 5 > uwbM.p.th.f.69.122 > bsbClm6224.407 > uwbM.p.th.f.69.122 > bnfNAL1615.182 > sectio 9 > goeCod.110.106 > csg914.253 > bnf17226.221 > csg75.758 > 17 > bsbClm6224.39 > Actus, 5 > habCod.Guelf.81Weiss..47 > sectio 2 > csg48.196 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 7, 16
Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Carnalis quippe nostra singulorum generatio ex sanguinibus, id est ex natura maris et feminae, a complexu coniugii duxit originem: at vero spiritualis Spiritus sancti gratia ministratur, quam Dominus a carnali distinguens ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei . Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Verum ne quis hominum dubitet filium se Dei et cohaeredem Christi posse fieri, dat exemplum evangelista, quia et ipse Filius Dei homo fieri et inter homines habitare dignatus est, ut humanae particeps existendo fragilitatis, homines divinae virtutis suae donaret esse participes.